Exercitatio relaxationis

Subido hace 2 años (10/02/2010) en Idiomas por Santi

Exercitationem relaxationis vis mecum facere?
Sume igitur parvum spatium ad animum et corpum tuum relaxa... ndum.
Loco placido conside vel in lectica cuba.
C...laude oculos tuos et audi tantum vocem meam et musicam.
Cubans in lectica aut in sella sedens vocabula mea tantum in mente tua habes.
Spira.
Nunc necesse est tibi tantum spirare.
Cum spiras, anima tua in pulmones intrat
et rursus ex pulmonibus exit.
Spiras et intellegis ut vivus es.
Spiras et ingellegis ut viva es.
Spirare potes, nam vivus tu es
Spirare potes, nam viva tu es.
Cum spiras, animam in pulmones ducis.
Cum spiras, anima tua in pulmones intrat
et rursus ex pulmonibus exit.

Corpus tuum quattuor membra habet: duo bracchia et duo crura.
In cruribus sunt pedes.
Pes tuus dexter frigidus est.
Pes tuus dexter frigidus et gravis est.
Pedem tuum dextrum iam movere non potes.
Pes tuus sinister quoque gravis est.
Pedem tuum sinistrum iam movere non potes.
Duo pedes tui iam non moventur.

Crus tuum dextrum frigidum est.
Crus tuum dextrum frigidum et grave est.
Crus tuum sinistrum quoque frigidum est
Crus tuum sinistrum quoque frigidum atque grave est.
Crura tua frigida et gravia sunt ut crassi rami arboris
et moveri non possunt.


In bracchio tuo dextro est manus dextra.
Manus tua dextra frigida est.
Manus tua dextra frigida et gravis est.
Manum tuam dextram iam movere non potes.
In manu sunt quinque digiti,
digitus pollex, digitus index, digitus quartus et digitus minimus.
Nullum digitum iam movere potes. Neque digitum pollicem, neque digitum indicem, neque digitum quartum, neque minimum iam movere potes.
Quinque digiti moveri non possunt.


Bracchium tuum sinistrum figidum est.
Bracchium tuum sinistrum frigidum et grave est.
In bracchio tuo sinistro manus quoque gravis est.
Digitos manus sinistrae movere non potes.
Digiti tui moveri non possunt.

Iam movere non potes neque digitos qui in cruribus sunt neque digitos qui in manibus sunt.
Omnes digiti corporis tui moveri non possunt.


Umerus dextrus frigidus est.
Umerus dextrus frigidus et gravis est.
Umerum dextrum movere non potes.
Umerus sinistrus quoque frigidus est.
Umerus sinistrus frigidus et gravis est.
Umerum sinistrum movere non potes.


Corpus tuum frigidum est.
Iam totum corpus tuum figidum est.
Corpus tuum frigidum, grave et rigidum est.
Corpus movere non potes.
Nullum membrum movere potes.
Neque caput movere potes, neque linguam, neque collum.
Pectus quoque frigidus est.
Te movere non potes.

Corpus tuum frigidum est praeter cor.
Cor tantum se movet.
Cor tuum palpitat.
Audi cord tuum palpitare.
Palpitationem cordis tui tantum audi.
In corde est sanguis
In corde est calida sanguis, qui per venas ad cor fluit.
Audi sanguinem tuam per venas fluentem.
Audi fluxum sanguinis.

Tranquilus es.
Tranquila tu es.
Nihil cogitas. Nulla res curae est tibi. Nulla tribulatio te sollicitat.
Tranquilus es.
Tranquila tu es.
Quieta est anima tua.

Laetus es.
Laeta tu es nam vita pulchra est.
Ea tamen exigua est. Necesse est homini temporibus sapienter uti.
Sed tibi amare et amari vacat. Ama et amaberis ab amicis tuis.

Nunc pes tuus sinister non frigidus sed calidus est.
Pes tuus sinister paulatim movetur.
Digiti qui in pede sinistro sunt quoque paulatim moventur, nam iam frigidi non sunt, sed calidi.
Etiam pedem calidum dextrum moves.
Digiti pedis tui dextri quoque moventur.

Cor palpitat et crura tua paulatim moventur.
Nunc bracchium dextrum calidum est.
Digiti qui in manu dextra sunt quoque calidi sunt.
Primum digitum pollicem paulatim moves, deinde digitum indicem. Iam digitum tertium paulatim moves. Digitus quartus et digitus minimus iam moventur.

Bracchium tuum sinistrum quoque calidum est.
Manus qua in bracchio sinistro est quoque calida est.
Digiti qui in manu sinistra sunt quoque calidi sunt.
Primum digitum pollicem paulatim moves, deinde digitum indicem.
Alios tuos digitos qui in manu sinistra sunt iam movere potes.

Cor palpitat. Crura et bracchia calida sunt.
Iam caput movere potes. Id paulatim move. Lingua quoque movetur.
Aperi oculos.

Ver detalles

En el Podcast Latín

Más audios del Podcast
Latín

Ver todos los audios de Latín

Audios relacionados de
Idiomas

Ver todos los audios de Idiomas
Subido por Santi Seguir
Este audio le gusta a: 0 usuarios
(Aún no hay usuarios a los que les guste este audio)
x