

Description of Caput 1: De Venere et Amore
Amatoriam eam dicimus poesin qua de amore agitur (cf. Ou. trist.2,363-466). Nec amorem nunc omnem intellegimus, sed eum qui cupiditati libidinique iunctus ad uoluptatem spectet. Is a patribus Christianis improbatur, cum a Deo auocare uideatur. Contra Graeci Romanique ei etiam numen tribuerunt idque geminum: Est enim Eros (????), Latine Amor aut Cupido, est etiam Aphrodite (????????), Latine Venus. Quorum officia sic uidentur distributa, ut Venus magis ad uoluptatem corporis pertineat, Amor potius perturbare animos credatur. Nec tamen haec diuisio ab initio fuit. Nam Homerus utrumque dat Veneri neque Amorem deum nouit.






Comments of Caput 1: De Venere et Amore