iVoox
iVoox Podcast & radio
Download app for free
By CaSFidelis Wilfried Stroh (De Latinae linguae pronuntiatione)
Caput 6: De grammaticis Latinis

Caput 6: De grammaticis Latinis

10/25/2010 · 18:27
0
48
0
48

Description of Caput 6: De grammaticis Latinis

Grammatici Latini, quorum princeps fuit Aelius Stilo (saec. II a.Chr.), tamen magis ad Stoicos redire uidentur. De litteris primus diligentisime disputauit Nigidius Figulus, aequalis Ciceronis. Velut uidit in uoce anguis non ueram n ante g esse pronuntiandam.. Plurimum addidit M. Terentius Varro et in libris De sermone Latino et in Disciplinarum libro I. Aetate imperatoria ineunte de orthographia egerunt M. Verrius Flaccus et imperator Claudius ipse, qui etiam nouas litteras inuenit, deinde Terentius Scaurus et Velius Longus. Sed inter omnes qui de arte pronuntiandi scripserunt, longe eminet Terentianus Maurus (saec. II aut III p.Chr.) qui tribus carminibus didacticis egit De litteris, De syllabis, De metris. Nemo ante illum, ne e Graecis quidem, tam accurate quomodo singulae litterae enuntiarentur descripsit.

Comments of Caput 6: De grammaticis Latinis

This program does not accept anonymous comments. Sign up to comment!
We recommend you
Go to Languages