Mense Octobri ineunte valores actionum per orbem terrarum male minui coeperunt. In bursa Helsinkiensi mutatio fuit abruptior quam alibi, nam actiones maiorum societatum paucis diebus decem fere centesimis viliores factae sunt. Causa mutationis videtur esse, quod investitores propter fenora aucta et bellum commerciale inter USA et Sinas ortum sollicitantur. Fenoribus auctis collybistae pecunias suas ex foro argentario detrahunt et spe lucri melioris fenerant. Sollicitudinem auxit praesidens Donald Trump, qui Argentarium Americanorum centrale (Federal Reserv Bank) de pretiis actionum deminutis accusavit eiusque nova consilia fenoris adhuc augendi ridicula et vaesana appellavit.
Casus Khashoggi
Praesidens Trump Arabiae Saudianae poenam severam intentavit, si modo palam factum esset illam terram curavisse, ut Jamal Khashoggi, redactor Saudianus, interficeretur. Khashoggi, qui de administratione Saudiana critice scripserat, postridie Kalendas Octobres in legationem Saudianam Constantinopoli sitam intravit sed exire non est visus. Magistratus Turci Arabiam Saudianam de occisione redactoris Khashoggi accusaverunt. Saudiani, qui petroleo abundant, sunt in Oriente Proximo diutini foederati Americanorum. Ad minas sibi a Trump intentatas responderunt se omnia conamina statum suum labefaciendi, quaecumque essent, penitus repulsuros esse.
Imbres vicos Franciae inundaverunt
In regione Aude Franciae meridionalis-occidentalis, circa oppidum Carcasonem (vulgo Carcassonne), torrentes imbribus concepti septimana ineunte domos inundaverunt, pontes et vias abruperunt, totos vicos circumcinxerunt. Arbores torrentibus dereptae cursum aquarum passim ita clauserunt, ut imbre iam desinente inundatio adhuc cresceret. Saltem tredecim homines in calamitate perierunt.
Oscar Romero canonizatus
Oscar Romero, archiepiscopus Salvatorianus, a Papa Francisco in numerum sanctorum die Dominico (14.10.) relatus est. In patria Salvatoria pauperes defendit atque violentiae exercitus et copiarum semimilitarium obstitit. Anno millesimo nongentesimo octogesimo (1980) a sicariis occisus est. Simul cum archiepiscopo Romero Papa Paulus VI (1963-1978) sanctificatus est.
Feriatio in patria magis quam ante placuit
Cum aestas solito calidior esset, Finni ferias magis quam ante in patria egerunt. Inter menses Maium et Augustum, ut statistica indicat, feriationes Finnorum in deversoriis patriis plus tres miliones numerabantur. Nihilo minus etiam aestate Europa meridiana plures Finnos quam ante alliciebat. Italia hoc anno Finnis magis placuit quam Hispania et Graecia, in quae plura itinera suscipi solent quam in alias terras peregrinas. Finni, inter quindecim et octoginta quattuor annos nati, aestate huius anni in summa plus viginti duo miliones itinera peregre fecerunt.
Tuomo Pekkanen
Comentarios