Rerum periti a Nationibus Unitis delecti moderatores mundi graviter monuerunt, ut curarent, ne globus terrestris plus uno et dimidio gradu Celsiano calefieret. Nisi id fecissent, naturam orbis terrarum magnis periculis expositum iri. Si temperatura caeli aucta esset, iam impediri non posse, quin aestus vel in hemisphaera septentrionali fervidiores fierent, segetes deminuerentur, multa genera animalium emorerentur.
(Reijo Pitkäranta)
De emissionibus Hollandiae
Tribunal Hollandiense statuit regimini civitatis providendum esse, ut emissiones caelum calefacientes velocius coercerentur quam ministri cogitavissent. Officium administrationis ex lege esse cives ab incommodis mutationis climaticae tutari. Constat pollutiones aerias in Hollandia annis proxime praeteritis non satis deminutas esse.
(Reijo Pitkäranta)
Rerum in Iemenio condicio
Amplius tres anni sunt, cum in Iemenio bellum intestinum geritur. Rerum condicio ibidem tam mala est, ut ordines auxiliares operarios suos eo non iam mittere audeant. Itaque necesse est, Iemenienses ipsi auxilium peregre sibi missum inter se distribuant. Periculum autem est, ne subsidium civibus destinatum ad usus privatos convertatur.
(Reijo Pitkäranta)
Montserrat Caballé mortua
Montserrat Caballé, cantatrix dramatum melicorum Hispana, de vita decessit octoginta quinque annos nata. Diem supremum obiit pridie Nonas Octobres (6.10.) in nosocomio Barcinonensi, quo mense Septembri deportata erat. Insignis erat sua pulcherrima voce acuta, quae toto fere orbe terrarum nota erat.
(Reijo Pitkäranta)
De pluviis in Australia
His diebus regiones Australiae pluviis largis recreatae sunt. Hoc praecipue agricolae et educatores pecorum diu exspectaverant, cum praedia eorum per totum annum siccitatibus pessime laborarent. Quae cum ita essent, frumentum in agris parum processit et magna copia pecoris pabulo deficiente ad lanienam adducta est.
(Reijo Pitkäranta)
Praemium Nobelianum pacis
Praemium Nobelianum pacis hoc anno inter medicum Congensem Denis Mukwege et activistam ex Iraquia oriundam Nadia Murad dividitur. Praemio ornati a Commissione Nobeliana laudati sunt, quod feminas in bello violentiae sexuali subiectas adiuvarent. Murad, quam ordo Isis tres menses in captivitate tenuit, non amplius viginti quinque annos habet.
(Saara Honkanen)
Dies natalis Alexis Kivi
Die Mercurii (10.10.) in Finlandia dies natalis scriptoris Alexis Kivi vexillis propositis celebrabatur. Is apud nos tanti aestimatur, ut pater litterarum Finnicarum appelletur. Comoedia sua, cui nomen ’Sutores rustici’, anno millesimo octingentesimo sexagesimo quinto (1865) praemium statale accepit. Opus autem eius principale est fabula, qui ’Septem fratres’ inscribuntur.
(Reijo Pitkäranta)
Comentarios